Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
  2. Naevius in manibus non est et mentibus haeret
  3. paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema,
  4. ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
  5. Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
  6. dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
  7. Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
  8. vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
  9. p.402
  10. hos ediscit [*]() et hos arto stipata theatro
  11. spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
  12. ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
  13. Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat,
  14. si veteres ita miratur laudatque poetas,
  15. ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
  16. si quaedam nimis antique, si pleraque dure
  17. dicere credit eos, ignave multa fatetur,
  18. et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo,
  19. non equidem insector delendave [*]() carmina Livi [*]()
  20. esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
  21. Orbilium dictare; sed emendata videri