Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
  2. cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.[*]()
  3. dixit adhuc aliquid?nil sane.quid placet ergo?
  4. lana Tarentino violas imitata [*]() veneno.
  5. ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
  6. cum recte tractent alii, laudare maligne,
  7. ille per extentum [*]() funem mihi posse videtur
  8. ire poeta, meum qui pectus inaniter angit,
  9. irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
  10. ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
  11. Verum age et his, qui se lectori credere malunt
  12. quam spectatoris fastidia ferre superbi,
  13. curam redde brevem, si munus Apolline dignum
  14. vis complere libris et vatibus addere calcar,
  15. ut studio maiore petant Helicona virentem.
  16. Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
  17. (ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librum
  18. sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
  19. si quis amicorum est ausus reprehendere versum;
  20. cum loca iam recitata revolvimus irrevocati;