Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. cum lamentamur non apparere labores
  2. nostros et tenui deducta poemata filo;
  3. cum speramus eo rem venturam [*]() ut, simul atque
  4. carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
  5. arcessas [*]() et egere vetes et scribere cogas.
  6. p.416
  7. sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis
  8. aedituos habeat belli spectata domique
  9. Virtus, indigno non committenda poetae.
  10. gratus Alexandro regi magno fuit ille
  11. Choerilus, incultis qui versibus et male natis
  12. rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos;
  13. sed veluti tractata notam labemque remittunt
  14. atramenta, fere scriptores carmine foedo
  15. splendida facta linunt, idem rex ille, poema
  16. qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
  17. edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen
  18. pingeret, aut alius Lysippo duceret aera
  19. fortis Alexandri voltum simulantia. quod si
  20. iudicium subtile videndis artibus illud
  21. ad libros et ad haec Musarum dona vocares,