Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. indocti stolidique et depugnare parati,
  2. si discordet eques, media inter carmina poscunt
  3. aut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet.[*]()
  4. verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
  5. omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
  6. quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,
  7. dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
  8. mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
  9. esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
  10. captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
  11. si foret in terris, rideret Democritus, seu
  12. diversum confusa genus panthera camelo
  13. sive elephans albus volgi converteret [*]() ora;
  14. spectaret populum ludis attentius ipsis
  15. ut sibi praebentem nimio [*]() spectacula plura:
  16. scriptores autem narrare putaret asello
  17. fabellam surdo. nam quae pervincere voces
  18. evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
  19. Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum;
  20. p.414
  21. tanto cum strepitu ludi spectantur et artes