Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. temptavit quoque rem, si digne vertere posset,
  2. et placuit sibi, natura sublimis et acer:
  3. nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
  4. sed turpem putat inscite [*]() metuitque lituram.
  5. Creditur, ex medio quia res accersit,[*]() habere
  6. sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto
  7. plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus
  8. quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
  9. ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
  10. quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
  11. quam non adstricto percurrat pulpita socco.
  12. gestit enim nummum in loculos demittere,[*]() post hoc
  13. securus cadat an recto stet fabula talo.
  14. Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,
  15. p.412
  16. exanimat lentus spectator, sedulus inflat: sic leve,
  17. sic parvum est, animum quod laudis avarum
  18. subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me
  19. palma negata macrum, donata reducit opimum.
  20. Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
  21. quod numero plures, virtute et honore minores,