Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
  2. quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
  3. quam non adstricto percurrat pulpita socco.
  4. gestit enim nummum in loculos demittere,[*]() post hoc
  5. securus cadat an recto stet fabula talo.
  6. Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,
  7. p.412
  8. exanimat lentus spectator, sedulus inflat: sic leve,
  9. sic parvum est, animum quod laudis avarum
  10. subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me
  11. palma negata macrum, donata reducit opimum.
  12. Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
  13. quod numero plures, virtute et honore minores,
  14. indocti stolidique et depugnare parati,
  15. si discordet eques, media inter carmina poscunt
  16. aut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet.[*]()
  17. verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
  18. omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
  19. quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,
  20. dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
  21. mox trahitur manibus regum fortuna retortis,