Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
  2. captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
  3. si foret in terris, rideret Democritus, seu
  4. diversum confusa genus panthera camelo
  5. sive elephans albus volgi converteret [*]() ora;
  6. spectaret populum ludis attentius ipsis
  7. ut sibi praebentem nimio [*]() spectacula plura:
  8. scriptores autem narrare putaret asello
  9. fabellam surdo. nam quae pervincere voces
  10. evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
  11. Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum;
  12. p.414
  13. tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
  14. divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
  15. cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.[*]()
  16. dixit adhuc aliquid?nil sane.quid placet ergo?
  17. lana Tarentino violas imitata [*]() veneno.
  18. ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
  19. cum recte tractent alii, laudare maligne,
  20. ille per extentum [*]() funem mihi posse videtur
  21. ire poeta, meum qui pectus inaniter angit,