Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- condicione super communi; quin etiam lex
- poenaque lata,[*]() malo quae nollet carmine quemquam
- describi: vertere modum, formidine fustis
- ad bene dicendum delectandumque redacti.
- Graecia capta ferum victorem cepit et artis
- intulit agresti Latio, sic horridus ille
- defluxit numerus [*]() Saturnius, et grave virus
- munditiae pepulere [*](); sed in longum tamen aevum
- manserunt hodieque manent vestigia ruris.
- serus enim Graecis admovit acumina chartis
- et post Punica bella quietus quaerere coepit,
- quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
- temptavit quoque rem, si digne vertere posset,
- et placuit sibi, natura sublimis et acer:
- nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
- sed turpem putat inscite [*]() metuitque lituram.
- Creditur, ex medio quia res accersit,[*]() habere
- sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto
- plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus
- quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
p.410