Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. floribus et vino Genium memorem brevis aevi,
  2. Fescennina per hunc inventa [*]() licentia morem
  3. versibus alternis opprobria rustica fudit,
  4. libertasque recurrentis accepta per annos
  5. lusit amabiliter, donec iam saevus apertam
  6. in rabiem coepit verti iocus et per honestas
  7. ire domos impune minax, doluere cruento
  8. dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
  9. condicione super communi; quin etiam lex
  10. poenaque lata,[*]() malo quae nollet carmine quemquam
  11. describi: vertere modum, formidine fustis
  12. ad bene dicendum delectandumque redacti.
  13. Graecia capta ferum victorem cepit et artis
  14. intulit agresti Latio, sic horridus ille
  15. p.410
  16. defluxit numerus [*]() Saturnius, et grave virus
  17. munditiae pepulere [*](); sed in longum tamen aevum
  18. manserunt hodieque manent vestigia ruris.
  19. serus enim Graecis admovit acumina chartis
  20. et post Punica bella quietus quaerere coepit,
  21. quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.