Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  2. cervius haec inter vicinus garrit anilis
  3. ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
  4. sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
  5. rusticus urbanum murem mus paupere fertur
  6. accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
  7. asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
  8. solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
  9. sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
  10. aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
  11. frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
  12. vincere tangentis male singula dente superbo,
  13. cum pater ipse domus palea porrectus in horna
  14. esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
  15. tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice,
  16. praerupti nemoris patientem vivere dorso?
  17. vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
  18. carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
  19. mortalis animas vivunt sortita neque ulla est
  20. aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,