Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’
  2. iurantem me scire nihil mirantur ut unum
  3. scilicet egregii mortalem altique silenti.
  4. perditur haec inter misero lux non sine votis:
  5. o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
  6. nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
  7. ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
  8. o quando faba Pythagorae cognata simulque
  9. uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
  10. o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique
  11. ante larem proprium vescor vernasque procacis
  12. pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
  13. siccat inaequalis calices conviva solutus
  14. legibus insanis, seu quis capit acria fortis
  15. pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
  16. sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
  17. nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
  18. pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
  19. divitiis homines an sint virtute beati,
  20. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos