Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
  2. vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta
  3. agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
  4. ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
  5. moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
  6. nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
  7. in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
  8. tincta super lectos canderet vestis eburnos
  9. multaque de magna superessent fercula cena,
  10. quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
  11. ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
  12. agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
  13. continuatque dapes nec non verniliter ipsis
  14. fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
  15. ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
  16. rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
  17. valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
  18. currere per totum pavidi conclave magisque
  19. exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
  20. personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vita