Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
  2. divitiis homines an sint virtute beati,
  3. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
  4. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  5. cervius haec inter vicinus garrit anilis
  6. ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
  7. sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
  8. rusticus urbanum murem mus paupere fertur
  9. accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
  10. asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
  11. solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
  12. sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
  13. aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
  14. frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
  15. vincere tangentis male singula dente superbo,
  16. cum pater ipse domus palea porrectus in horna
  17. esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
  18. tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice,
  19. praerupti nemoris patientem vivere dorso?
  20. vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?