Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu
  2. semper eris derisor.’ ‘at omnes Di exagitent me,
  3. si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra
  4. praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’
  5. iurantem me scire nihil mirantur ut unum
  6. scilicet egregii mortalem altique silenti.
  7. perditur haec inter misero lux non sine votis:
  8. o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
  9. nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
  10. ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
  11. o quando faba Pythagorae cognata simulque
  12. uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
  13. o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique
  14. ante larem proprium vescor vernasque procacis
  15. pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
  16. siccat inaequalis calices conviva solutus
  17. legibus insanis, seu quis capit acria fortis
  18. pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
  19. sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
  20. nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos