Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
  2. mortalis animas vivunt sortita neque ulla est
  3. aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
  4. dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
  5. vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta
  6. agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
  7. ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
  8. moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
  9. nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
  10. in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
  11. tincta super lectos canderet vestis eburnos
  12. multaque de magna superessent fercula cena,
  13. quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
  14. ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
  15. agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
  16. continuatque dapes nec non verniliter ipsis
  17. fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
  18. ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
  19. rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
  20. valvarum strepitus lectis excussit utrumque.