Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
  2. thesauro invento qui mercennarius agrum
  3. illum ipsum mercatus aravit, dives amico
  4. Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
  5. pingue pecus domino facias et cetera praeter
  6. ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
  7. ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi,
  8. quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?
  9. nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
  10. Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
  11. matutine pater, seu Iane libentius audis,
  12. unde homines operum primos vitaeque labores
  13. instituunt — sic Dis placitum —, tu carminis esto
  14. principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,
  15. ne prior officio quisquam respondeat, urge.’
  16. sive aquilo radit terras seu bruma nivalem
  17. interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
  18. postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
  19. luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
  20. ‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget