Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat,
  2. ad Maecenatem memori si mente recurras.’
  3. hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras
  4. ventum est Esquilias, aliena negotia centum
  5. per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam
  6. Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’
  7. ‘de re communi scribae magna atque nova te
  8. orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’
  9. ‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’
  10. dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat.
  11. septimus octavo propior iam fugerit annus,
  12. ex quo Maecenas me coepit habere suorum
  13. in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
  14. vellet iter faciens et cui concredere nugas
  15. hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’
  16. ‘matutina parum cautos iam frigora mordent’,
  17. et quae rimosa bene deponuntur in aure.
  18. per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
  19. invidiae noster. ludos spectaverat, una
  20. luserat in campo: ‘Fortunae filius’ omnes.