Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes”
  2. audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis
  3. nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?”
  4. sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
  5. gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
  6. permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
  7. egregie factum laudet vicinia. siquis
  8. forte coheredum senior male tussiet, huic tu
  9. dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
  10. emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
  11. imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’
  1. Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
  2. hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
  3. et paulum silvae super his foret. auctius atque
  4. Di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
  5. Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
  6. si neque maiorem feci ratione mala rem
  7. nec sum facturus vitio culpave minorem,
  8. si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
  9. proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’