Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
  2. sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
  3. de sene gustarit tecum partita lucellum,
  4. ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
  5. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
  6. ex testamento sic est elata: cadaver
  7. unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
  8. scilicet elabi si posset mortua; credo,
  9. quod nimium institerat viventi. cautus adito
  10. neu desis operae neve immoderatus abundes.
  11. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
  12. ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque
  13. stes capite obstipo, multum similis metuenti.
  14. obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
  15. cautus uti velet carum caput; extrahe turba
  16. oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
  17. inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
  18. ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge:
  19. crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
  20. cum te servitio longo curaque levarit,