Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’
  2. ‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’
  3. ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
  4. demissum genus Aenea, tellure marique
  5. magnus erit, forti nubet procera Corano
  6. filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
  7. tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
  8. ut legat orabit; multum Nasica negatas
  9. accipiet tandem et tacitus leget invenietque
  10. nil sibi legatum praeter plorare suisque.
  11. illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
  12. libertusve senem delirum temperet, illis
  13. accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
  14. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
  15. expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
  16. laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
  17. Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
  18. perduci poterit tam frugi tamque pudica,
  19. quam nequiere proci recto depellere cursu?’
  20. ‘venit enim magnum donandi parca iuventus