Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  2. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  3. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  4. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  5. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  6. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  7. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
  8. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  9. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
  10. in media iussit Libya, quia tardius irent
  11. propter onus segnes. uter est insanior horum?
  12. nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
  13. siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
  14. nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
  15. si scalpra et formas non sutor, nautica vela
  16. aversus mercaturis: delirus et amens
  17. undique dicatur merito. qui discrepat istis,
  18. qui nummos aurumque recondit, nescius uti
  19. conpositis metuensque velut contingere sacrum?
  20. siquis ad ingentem frumenti semper acervum