Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
  2. audeat esuriens dominus contingere granum
  3. ac potius foliis parcus vescatur amaris;
  4. si positis intus Chii veterisque Falerni
  5. mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre
  6. potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
  7. octoginta annos natus, cui stragula vestis,
  8. blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
  9. nimirum insanus paucis videatur, eo quod
  10. maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
  11. filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
  12. dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
  13. quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
  14. unguere si caules oleo meliore caputque
  15. coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
  16. si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
  17. undique? tun sanus? populum si caedere saxis
  18. incipias servosve tuos, quos aere pararis,
  19. insanum te omnes pueri clamentque puellae;
  20. cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,