Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cum rapies in ius malis ridentem alienis,
  2. fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
  3. si male rem gerere insani est, contra bene sani:
  4. putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
  5. dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
  6. audire atque togam iubeo conponere, quisquis
  7. ambitione mala aut argenti pallet amore,
  8. quisquis luxuria tristive superstitione
  9. aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
  10. dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
  11. danda est ellebori multo pars maxima avaris:
  12. nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
  13. heredes Staberi summam incidere sepulcro,
  14. ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
  15. damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
  16. frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
  17. seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
  18. hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
  19. sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
  20. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens