Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quisquis luxuria tristive superstitione
  2. aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
  3. dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
  4. danda est ellebori multo pars maxima avaris:
  5. nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
  6. heredes Staberi summam incidere sepulcro,
  7. ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
  8. damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
  9. frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
  10. seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
  11. hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
  12. sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
  13. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
  14. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  15. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  16. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  17. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  18. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  19. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  20. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum