Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  2. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
  3. in media iussit Libya, quia tardius irent
  4. propter onus segnes. uter est insanior horum?
  5. nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
  6. siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
  7. nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
  8. si scalpra et formas non sutor, nautica vela
  9. aversus mercaturis: delirus et amens
  10. undique dicatur merito. qui discrepat istis,
  11. qui nummos aurumque recondit, nescius uti
  12. conpositis metuensque velut contingere sacrum?
  13. siquis ad ingentem frumenti semper acervum
  14. porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
  15. audeat esuriens dominus contingere granum
  16. ac potius foliis parcus vescatur amaris;
  17. si positis intus Chii veterisque Falerni
  18. mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre
  19. potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
  20. octoginta annos natus, cui stragula vestis,