Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’
  2. non magis audierit, quam Fusius ebrius olim,
  3. cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
  4. ‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus
  5. errori similem cunctum insanire docebo.
  6. insanit veteres statuas Damasippus emendo:
  7. integer est mentis Damasippi creditor? esto.
  8. ‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam:
  9. tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
  10. reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
  11. scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
  12. nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
  13. effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
  14. cum rapies in ius malis ridentem alienis,
  15. fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
  16. si male rem gerere insani est, contra bene sani:
  17. putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
  18. dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
  19. audire atque togam iubeo conponere, quisquis
  20. ambitione mala aut argenti pallet amore,