Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
  2. extimui, ne vos ageret vesania discors,
  3. tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
  4. quare per Divos oratus uterque Penatis
  5. tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
  6. quod satis esse putat pater et natura coercet.
  7. praeterea ne vos titillet gloria, iure
  8. iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
  9. vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
  10. in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
  11. latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
  12. nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
  13. scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
  14. astuta ingenuum volpes imitata leonem?
  15. nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
  16. ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam
  17. rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto