Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
  2. Di tibi dent capta classem redducere Troia.
  3. ergo consulere et mox respondere licebit?
  4. ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
  5. putescit, totiens servatis clarus achivis,
  6. gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
  7. per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
  8. ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
  9. et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
  10. tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
  11. ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
  12. rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax
  13. fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
  14. uxore et gnato; mala multa precatus atridis
  15. non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
  16. ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis
  17. eriperem, prudens placavi sanguine Divos.’