Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,
  2. quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
  3. quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
  4. stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
  5. continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
  6. ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato
  7. ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
  8. quod latus aut renes morbo temptentur acuto
  9. non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
  10. hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
  11. naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
  12. dones quidquid habes an numquam utare paratis?
  13. Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
  14. antiquo censu, gnatis divisse duobus
  15. fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
  16. ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque
  17. ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,