Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. antiquo censu, gnatis divisse duobus
  2. fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
  3. ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque
  4. ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
  5. te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
  6. extimui, ne vos ageret vesania discors,
  7. tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
  8. quare per Divos oratus uterque Penatis
  9. tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
  10. quod satis esse putat pater et natura coercet.
  11. praeterea ne vos titillet gloria, iure
  12. iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
  13. vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
  14. in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
  15. latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
  16. nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
  17. scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
  18. astuta ingenuum volpes imitata leonem?
  19. nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
  20. ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam