Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. effundi saccos nummorum, accedere pluris
  2. ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
  3. ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’
  4. ‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’
  5. ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque
  6. ingens accedit stomacho fultura ruenti.
  7. tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’
  8. ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,
  9. quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
  10. quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
  11. stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
  12. continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
  13. ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato
  14. ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
  15. quod latus aut renes morbo temptentur acuto
  16. non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
  17. hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
  18. naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
  19. dones quidquid habes an numquam utare paratis?
  20. Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives