Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
  2. dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
  3. Di tibi dent capta classem redducere Troia.
  4. ergo consulere et mox respondere licebit?
  5. ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
  6. putescit, totiens servatis clarus achivis,
  7. gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
  8. per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
  9. ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
  10. et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
  11. tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
  12. ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
  13. rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax
  14. fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
  15. uxore et gnato; mala multa precatus atridis
  16. non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
  17. ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis
  18. eriperem, prudens placavi sanguine Divos.’
  19. nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’
  20. qui species alias veris scelerisque tumultu