Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
  2. nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
  3. an tu reris eum occisa insanisse parente
  4. ac non ante malis dementem actum Furiis quam
  5. in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
  6. quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
  7. nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
  8. non Pyladen ferro violare aususve sororem
  9. Electran, tantum maledicit utrique vocando
  10. hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
  11. pauper Opimius argenti positi intus et auri,
  12. qui Veientanum festis potare diebus
  13. Campana solitus trulla vappamque profestis,
  14. quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
  15. iam circum loculos et clavis laetus ovansque
  16. curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
  17. excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
  18. effundi saccos nummorum, accedere pluris
  19. ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
  20. ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’