Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’
  2. ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque
  3. ingens accedit stomacho fultura ruenti.
  4. tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’
  5. ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,
  6. quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
  7. quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
  8. stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
  9. continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
  10. ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato
  11. ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
  12. quod latus aut renes morbo temptentur acuto
  13. non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
  14. hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
  15. naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
  16. dones quidquid habes an numquam utare paratis?
  17. Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
  18. antiquo censu, gnatis divisse duobus
  19. fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
  20. ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque