Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
  2. convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
  3. accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
  4. adferat. in primis valeas bene; nam variae res
  5. ut noceant homini credas, memor illius escae,
  6. quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
  7. miscueris elixa, simul conchylia turdis,
  8. dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
  9. lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
  10. cena desurgat dubia? quin corpus onustum
  11. hesternis vitiis animum quoque praegravat una
  12. atque adfigit humo divinae particulam aurae.
  13. alter ubi dicto citius curata sopori
  14. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
  15. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
  16. sive diem festum rediens advexerit annus,
  17. seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
  18. accedent anni, tractari mollius aetas
  19. imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
  20. quam puer et validus praesumis mollitiem, seu