Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
  2. tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
  3. donec vos auctor docuit praetorius. ergo
  4. siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
  5. parebit pravi docilis Romana iuventus.
  6. sordidus a tenui victu distabit Ofello
  7. iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
  8. si te alio pravum detorseris. Avidienus,
  9. cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret,
  10. quinquennis oleas est et silvestria corna
  11. ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
  12. cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
  13. ille repotia, natalis aliosve dierum
  14. festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
  15. caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
  16. quali igitur victu sapiens utetur et horum
  17. utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
  18. mundus erit, qua non offendat sordibus atque
  19. in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
  20. Albuti senis exemplo, dum munia didit,