Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
  2. rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
  3. illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
  4. tardius adveniens vitiatum commodius quam
  5. integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
  6. heroas natum tellus me prima tulisset.
  7. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
  8. occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
  9. grande ferunt una cum damno dedecus. adde
  10. iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
  11. et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
  12. as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis
  13. iurgatur verbis: ego vectigalia magna
  14. divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,
  15. quod superat non est melius quo insumere possis?
  16. cur eget indignus quisquam te divite? quare
  17. templa ruunt antiqua Deum? cur, inprobe, carae
  18. non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
  19. uni nimirum recte tibi semper erunt res,
  20. o magnus posthac inimicis risus. uterne