Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
  2. carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
  3. inparibus formis deceptum te petere esto:
  4. unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
  5. captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
  6. Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
  7. mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
  8. ducit te species, video: quo pertinet ergo
  9. proceros odisse lupos? quia scilicet illis
  10. maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
  11. ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
  12. ‘porrectum magno magnum spectare catino
  13. vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
  14. praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
  15. putet aper rhombusque recens, mala copia quando
  16. aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
  17. atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
  18. pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
  19. nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
  20. Galloni praeconis erat acipensere mensa