Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
  2. causa fuit pater his; qui macro pauper agello
  3. noluit in Flavi ludum me mittere, magni
  4. quo pueri magnis e centurionibus orti
  5. laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
  6. ibant octonos referentes Idibus aeris,
  7. sed puerum est ausus Romam portare docendum
  8. artis quas doceat quivis eques atque senator
  9. semet prognatos. vestem servosque sequentis,
  10. in magno ut populo, siqui vidisset, avita
  11. ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
  12. ipse mihi custos incorruptissimus omnis
  13. circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
  14. qui primus virtutis honos, servavit ab omni
  15. non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
  16. nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
  17. si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
  18. mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
  19. laus illi debetur et a me gratia maior.
  20. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque