Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
  2. praesertim cautum dignos adsumere, prava
  3. ambitione procul. felicem dicere non hoc
  4. me possim, casu quod te sortitus amicum;
  5. nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
  6. Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
  7. ut veni coram, singultim pauca locutus —
  8. infans namque pudor prohibebat plura profari —
  9. non ego me claro natum patre, non ego circum
  10. me Satureiano vectari rura caballo,
  11. sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
  12. pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
  13. esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
  14. quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
  15. non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
  16. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
  17. mendosa est natura, alioqui recta, velut si
  18. egregio inspersos reprendas corpore naevos,
  19. si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
  20. obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,