Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
  2. quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
  3. sic me defendam. longe mea discrepat istis
  4. et vox et ratio. nam si natura iuberet
  5. a certis annis aevum remeare peractum
  6. atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
  7. optaret sibi quisque, meis contentus honestos
  8. fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
  9. iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
  10. nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
  11. nam mihi continuo maior quaerenda foret res
  12. atque salutandi plures, ducendus et unus
  13. et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
  14. exirem, plures calones atque caballi
  15. pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto
  16. ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
  17. mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
  18. obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tulli,
  19. cum Tiburte via praetorem quinque secuntur
  20. te pueri, lasanum portantes oenophorumque.