Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut sis tu similis Coeli Birrique latronum,
  2. non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me?
  3. nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
  4. quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,
  5. nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
  6. non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
  7. scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:
  8. suave locus voci resonat conclusus. inanis
  9. hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
  10. tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’
  11. inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum
  12. hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
  13. vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
  14. qui non defendit alio culpante, solutos
  15. qui captat risus hominum famamque dicacis,
  16. fingere qui non visa potest, conmissa tacere
  17. qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
  18. saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
  19. e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
  20. praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,