Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. condita cum verax aperit praecordia Liber:
  2. hic tibi comis et urbanus liberque videtur
  3. infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
  4. pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
  5. lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
  6. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  7. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
  8. ‘me Capitolinus convictore usus amicoque
  9. a puero est causaque mea permulta rogatus
  10. fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
  11. sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
  12. fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
  13. aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
  14. atque animo prius, ut siquid promittere de me
  15. possum aliud vere, promitto. liberius si
  16. dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
  17. cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
  18. ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
  19. cum me hortaretur, parce frugaliter atque
  20. viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: