Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  2. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  3. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  4. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  5. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  6. non satis est puris versum perscribere verbis,
  7. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
  8. quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
  9. olim quae scripsit Lucilius, eripias si
  10. tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
  11. posterius facias praeponens ultima primis,
  12. non, ut si solvas ‘postquam discordia taetra
  13. belli ferratos postis portasque refregit’,
  14. invenias etiam disiecti membra poetae.
  15. hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
  16. nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
  17. suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
  18. ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
  19. magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
  20. et vivat puris manibus, contemnat utrumque.