Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
  2. vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
  3. fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
  4. summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
  5. omnes hi metuunt versus, odere poetas.
  6. ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
  7. excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
  8. et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
  9. gestiet a furno redeuntis scire lacuque
  10. et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
  11. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
  12. excerpam numero: neque enim concludere versum
  13. dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
  14. sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
  15. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
  16. magna sonaturum, des nominis huius honorem.
  17. idcirco quidam comoedia necne poema
  18. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  19. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  20. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens