Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. idcirco quidam comoedia necne poema
  2. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  3. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  4. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  5. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  6. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  7. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  8. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  9. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  10. non satis est puris versum perscribere verbis,
  11. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
  12. quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,