Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. omnes hi metuunt versus, odere poetas.
  2. ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
  3. excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
  4. et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
  5. gestiet a furno redeuntis scire lacuque
  6. et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
  7. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
  8. excerpam numero: neque enim concludere versum
  9. dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
  10. sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
  11. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
  12. magna sonaturum, des nominis huius honorem.