Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
  2. optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni
  3. abiecto instrumento artis clausaque taberna
  4. sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
  5. est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam
  6. lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
  7. urgeris turba circum te stante miserque
  8. rumperis et latras, magnorum maxime regum.
  9. ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
  10. rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
  11. praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
  12. ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
  13. inque vicem illorum patiar delicta libenter
  14. privatusque magis vivam te rege beatus.
  1. Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
  2. atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
  3. siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
  4. quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
  5. famosus, multa cum libertate notabant.