Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
  2. mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
  3. emunctae naris, durus conponere versus.
  4. nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
  5. ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
  6. cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
  7. garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
  8. scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
  9. Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,
  10. accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,
  11. custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
  12. di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
  13. finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
  14. at tu conclusas hircinis follibus auras
  15. usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
  16. ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
  17. delatis capsis et imagine, cum mea nemo
  18. scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
  19. quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
  20. culpari dignos. quemvis media elige turba: