Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quos Venerem incertam rapientis more ferarum
  2. viribus editior caedebat ut in grege taurus.
  3. iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
  4. tempora si fastosque velis evolvere mundi.
  5. nec Natura potest iusto secernere iniquum,
  6. dividit ut bona diversis, fugienda petendis,
  7. nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
  8. qui teneros caules alieni fregerit horti
  9. et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit
  10. regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
  11. ne scutica dignum horribili sectere flagello.
  12. nam ut ferula caedas meritum maiora subire
  13. verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
  14. furta latrociniis et magnis parva mineris
  15. falce recisurum simili te, si tibi regnum
  16. permittant homines. si dives, qui sapiens est,
  17. et sutor bonus et solus formosus et est rex,
  18. cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit
  19. ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
  20. nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?